- ANTIPHANES Syrnaeus
- ANTIPHANES Syrnaeusvel Rhodius, Comicus mediae Comoediae, vixit Olymp. 93. De Pythagoricorum victu egit, teste Athenaeô l. 4. c. 16. Idem εν Α᾿νταιῳ περὶ τῆς τῶ φιλοσόφων τρυφεροτητος διαλεγόμενος citatur ab eodem Athenaeo l. 12. c. 2. Fuêre autem praeter hunc Antiphanes alli. Antiphanem Cergaeum Comicum memorat Steph. in Βεργη. Cuius tanta fuit mentiendi consuetod, ut locum proverbio fecerit. Unde Strabo l. 1. et 2. narrationem Eudoxi vocat Βεργαῖον διήγημα, quasi diceret, fabulam esle meram. Ita enim locum istum emendavit magnus Casaubonus, cum ante διάςτημα legeretur. Antiphanes Atheniensis Comicus Panaetiô iunior, memoratur Suidae, in Α᾿ντιφανής. Quin et Antiphanes quidam de scortis Atheniensibus scripsit, teste Harpocratione in Νάνν ον. Etiam Antiphanes quidam de inventis citatur a Clem. Alex. l. 1. Strom.Vide etiam l. 2. Strom. et Athen. l. 13. Antiphanes Delius, medicus, varietatem ciborum esse causam morborum statuit, apud eundem Clem. l. 2. Paed. Quod si Suidae verba mendô carent, Antiphanes horum omnium antiquissimus Carystius, qui Thespidis tempore vixit, a quo Α᾿ντιφάνειος κωμῳδία. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 504. et de Poet. Graec. c. 6. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.